„Te Deum laudamus”

Hymn Te Deum laudamus

Te Deum laudamus I

Te Deum laudamus II

Te Deum laudamus III

Te Deum laudamus IV

 

Te Deum laudamus:

te Dominum confitemur.

Te aeternum Patrem

omnis terra veneratur.

Tibi omnes Angeli;

tibi caeli et universae Potestates;

Tibi Cherubim et Seraphim

incessabili voce proclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus

Deus Sabaoth.

Pleni sunt caeli et terra

maiestatis gloriae tuae.

Te gloriosus Apostolorum chorus,

Te Prophetarum laudabilis numerus,

Te Martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum

sancta confitetur Ecclesia,

Patrem immensae maiestatis:

Venerandum tuum verum et unicum Filium;

Sanctum quoque

Paraclitum Spiritum.

Tu Rex gloriae, Christe.

Tu Patris sempiternus es Filius.

Tu ad liberandum suscepturus hominem,

non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti

credentibus regna caelorum.

Tu ad dexteram Dei sedes,

in gloria Patris.

Iudex crederis esse venturus.

Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni:

quos pretioso sanguine redemisti.

Æterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum,

Domine, et benedic hereditati tuæ.

Et rege eos, et extolle illos usque in æternum.

Per singulos dies benedicimus te;

Et laudamus Nomen tuum in sæculum,

et in sæculum sæculi.

Dignare, Domine, die isto sine peccato

nos custodire.

Miserere nostri domine,

miserere nostri.

Fiat misericordia tua,

Domine, super nos,

quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi: non confundar in æternum.

Skomentuj

Wprowadź swoje dane lub kliknij jedną z tych ikon, aby się zalogować:

Logo WordPress.com

Komentujesz korzystając z konta WordPress.com. Log Out / Zmień )

Zdjęcie z Twittera

Komentujesz korzystając z konta Twitter. Log Out / Zmień )

Facebook photo

Komentujesz korzystając z konta Facebook. Log Out / Zmień )

Google+ photo

Komentujesz korzystając z konta Google+. Log Out / Zmień )

Connecting to %s